Evangelium Secundum Marcum*

Caput 15: Versus 37

Jesus autem,etc.BEDA.Quid dixerit Lucas aperit:Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravitLuc. 23.. Quod autem dicit Joannes:Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradiditspiritumJoan. 19.. Inter hoc quod ait:Consummatum est,et illud:inclinato capite emisit spiritum,emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, caeteri commemorant:In manus tuas,etc.HIER.Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quae dicit:Aperite mihi portas justitiaePsal. 117., etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de coelo descendit.
(* Traductions européennes)